Eius populus ab incunabulis primis ad usque pueritiae tempus extremum, quod annis
Publié le :
19/05/2017
19
mai
mai
05
2017
Eius populus ab incunabulis primis ad usque pueritiae tempus extremum, quod annis circumcluditur fere trecentis, circummurana pertulit bella, deinde aetatem ingressus adultam post multiplices bellorum aerumnas Alpes transcendit et fretum, in iuvenem erectus et virum ex omni plaga quam orbis ambit inmensus, reportavit laureas et triumphos, iamque vergens in senium et nomine solo aliquotiens vincens ad tranquilliora vitae discessit.
Haec et huius modi quaedam innumerabilia ultrix facinorum impiorum bonorumque praemiatrix aliquotiens operatur Adrastia atque utinam semper quam vocabulo duplici etiam Nemesim appellamus: ius quoddam sublime numinis efficacis, humanarum mentium opinione lunari circulo superpositum, vel ut definiunt alii, substantialis tutela generali potentia partilibus praesidens fatis, quam theologi veteres fingentes Iustitiae filiam ex abdita quadam aeternitate tradunt omnia despectare terrena.
Altera sententia est, quae definit amicitiam paribus officiis ac voluntatibus. Hoc quidem est nimis exigue et exiliter ad calculos vocare amicitiam, ut par sit ratio acceptorum et datorum. Divitior mihi et affluentior videtur esse vera amicitia nec observare restricte, ne plus reddat quam acceperit; neque enim verendum est, ne quid excidat, aut ne quid in terram defluat, aut ne plus aequo quid in amicitiam congeratur.
Historique
-
Rufini et Cerealis, quos trabeae
Publié le : 19/05/2017 19 mai mai 05 2017Lasserre avocatsHoc inmaturo interitu ipse quoque sui pertaesus excessit e vita aetatis nono...
-
Illud tamen clausos vehementer angebat quod captis navigiis
Publié le : 19/05/2017 19 mai mai 05 2017Lasserre avocatsOb haec et huius modi multa, quae cernebantur in paucis, omnibus timeri sunt...
-
Eius populus ab incunabulis primis ad usque pueritiae tempus extremum, quod annis
Publié le : 19/05/2017 19 mai mai 05 2017Lasserre avocatsEius populus ab incunabulis primis ad usque pueritiae tempus extremum, quod a...
